Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

Catéchèse : prières latine à la Sainte Trinité, à l'Esprit-Saint, à l'Eucharistie, à Notre-Dame, e

PRECES IN LATINO PER DEVOTIONEM VERSUS S. TRINITATEM, SPIRITUM SANCTUM, SANCTAM EUCHARISTIAM, VERSUS BEATAM VIRGINEM MARIAM…


Te Deum
Te Deum laudamus:
te Dominum confitemur.
Te aeternum patrem,
omnis terra veneratur.

Tibi omnes angeli,
tibi caeli et universae potestates:
tibi cherubim et seraphim,
incessabili voce proclamant:
"Sanctus, Sanctus, Sanctus
Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra
maiestatis gloriae tuae."

Te gloriosus Apostolorum chorus,
te prophetarum laudabilis numerus,
te martyrum candidatus laudat exercitus.

Te per orbem terrarum
sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae maiestatis;
venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.

Tu rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.

Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna caelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes,
in gloria Patris.

Iudex crederis esse venturus.

Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni,
quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac
cum sanctis tuis in gloria numerari.

Salvum fac populum tuum, Domine,
et benedic hereditati tuae.              
Et rege eos,                             
et extolle illos usque in aeternum.

Per singulos dies benedicimus te;
et laudamus nomen tuum in saeculum,
et in saeculum saeculi.

Dignare, Domine, die isto
sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine,
miserere nostri.

Fiat misericordia tua, Domine, super nos,
quemadmodum speravimus in te.
In te, Domine, speravi:
non confundar in aeternum.


    Veni Creator
Veni Creator Spiritus, 
Mentes tuorum visita, 
Imple superna gratia, 
Quae tu creasti, pectora.

Qui diceris Paraclitus, 
Altissimi donum Dei, 
Fons vivus, ignis, caritas, 
Et spiritalis unctio. 
 
Tu septiformis munere, 
Digitus Paternae dexterae, 
Tu rite promissum Patris,
Sermone ditans guttura.

Accende lumen sensibus, 
Infunde amorem cordibus, 
Infirma nostri corpis 
Virtute firmans perpeti. 

Hostem repellas longius, 
Pacemque dones protinus; 
Ductore sic te praevio, 
Vitemus omne noxium.

Per te sciamus da Patrem 
Noscamus atque Filium; 
Teque utriusque Spiritum 
Credamus omni tempore.  
 
Deo Patri sit gloria, 
Et Filio, qui a mortuis 
Surrexit, ac Paraclito 
In saeculorum saecula.
Amen.


    Veni Sancte Spiritus

Veni, Sancte Spiritus,
Et emitte caelitus
Lucis Tuae radium.

Veni, Pater pauperum,
Veni, dator munerum,
Veni, lumen cordium.

Consolator optime,
Dulcis hospes animae,
Dulce refrigerium.

In labore requies,
In aestu temperies,
In fletu solatium.

O lux beatissima,
Reple cordis intima
Tuorum fidelium.

Sine Tuo numine,
Nihil est in homine,
Nihil est innoxium.

Lava quod est sordidum,
Riga quod est aridum,
Sana quod est saucium.

Flecte quod est rigidum,
Fove quod est frigidum,
Rege quod est devium.

Da Tuis fidelibus,
In Te confidentibus,
Sacrum septenarium.

Da virtutis meritum
Da salutis exitum,
Da perenne gaudium.
Amen. Alleluia .


    Lauda Sion Salvatorem (Sequentiaa, Corpus Domini – Fête-Dieu)
Lauda, Sion, Salvatorem,

Lauda ducem et pastorem
In hymnis et canticis.

Quantum potes, tantum aude,
Quia major omni laude,
Nec laudare sufficis.

Laudis thema specialis,
Panis vivus et vitalis
Hodie proponitur.

Quem in sacrae mensa coenae
Turbae fratrum duodenae
Datum non ambigitur.

Sit laus plena, sit sonora ;
Sit jucunda, sit decora
Mentis jubilatio.

Dies enim solemnis agitur
In qua mensae prima recolitur
Hujus institutio.

In hac mensa novi Regis,
Novum pascha novae legis
Phase vetus terminat.

Vetustatem novitas,
Umbram fugat veritas,
Noctem lux eliminat.

Quod ln coena Christus gessit
Faciendum hoc expressit
In sui memoriam.

Docti sacris institutis,
Panem, vinum in salutis
Consecramus hostiam.

Dogma datur christianis
Quod in camem transit panis
Et vinum in sanguinem.

Quod non capis, quod non vides
Animosa firmat fides
Praeter rerum ordinem.

Sub diversis speciebus,
Signis tantum et non rebus,
Latent res eximiae.

Caro cibus, sanguis potus,
Manet tamen Christus totus
Sub utraque specie.

A sumente non concisus,
Non confractus, non divisus,
Integer accipitur.

Sumit unus, sumunt mille,
Quantum isti tantum ille,
Nec sumptus consumitur.

Sumunt boni, sumunt mali,
Sorte tamen inaequali
Vitae vel interitus.

Mors est malis, vita bonis :
Vide paris sumptionis
Quam sit dispar exitus.

Fracto demum Sacramento,
Ne vacilles, sed memento
Tantum esse sub fragmento
Quantum toto tegitur.

Nulla rei fit scissura,
Signi tantum fit fractura
Qua nec status nec statura
Signati minuitur.


    Verbum Supernum (O Salutaris Hostia)

Verbum supernum prodiens,
Nec Patris linquens dexteram,
Ad opus suum exiens
Venit ad vitae vesperam.

In mortem a discipulo
Suis tradendus aemulis
Prius in vitae ferculo
Se tradidit discipulis.

Quibus sub bina specie
Carnem dedit et sanguinem,
Ut duplicis substantiae
Totum cibaret hominem.

Se nascens dedit socium,
Convescens in edulium,
Se moriens in pretium,
Se regnans dat in praemium.

O SALUTARIS HOSTIA
Quae coeli pandis ostium !
Bella premunt hostia,
Da robur, fer auxilium.

Uni trinoque Domino
Sit sempiterna gloria,
Qui vitam sine termino
Nobis donet in patria.
Amen.


    Ave Verum
Ave verum corpus natum de Maria virgine ;
Vere passum, immolatum in cruce pro homine .
Cujus latus perforatum fluxit aqua et sanguine,
Esto nobis praegustatum mortis in examine.
O Jesu dulcis !
O Jesu pie !
O Jesu, fili Mariae.


    Adoro Te
Adoro te devote, latens Deitas
qui su his figuris vere latitas
tibi se cor meum totum subjicit,
quia te contemplans totum deficit.

Visus, tactus, gustus in te fallitur
sed auditu solo tuto creditur
credo quidquid dixit dei filius
 nil hoc veritatis verbo vertus,

In cruce latebat sola deitas,
at hic latet simul et humanitas
ambo tamen credens atque confitens;
peta quod petivit latro poenitens,

Plagas, sicut Thomas, non intueor,
deum tamen meum te confiteor,
fac me tibi semper magis credere,
in te spem habere, te diligere.

0 memoriale mortis domini !
Panis vivus, vitam priestans homini
priesta meae menti de te vivere,
et te illi semper dulce sapere

Pie pellicane, Jesu domnei
me immundum munda tuo sanguine.
cujus una stilla salvum facere
totum mundum quit ab omni scelere

Jesu, quem velatum nunc adspicio
oro fiat illud, quod tam sitio :
ut te revelata cernens facie
visu sim beatus tuae gloriae. Amen.


    Pange Lingua (Tantum Ergo)
Pange lingua gloriosi
Corporis mysterium,
Sanguinisque pretiosi,
Quem in mundi pretium
Fructus ventris generosi,
Rex effudit gentium.

Nobis datus, nobis natus
Ex intacta Virgine
Et in mundo conversatus,
Sparso verbi semine,
Sui moras incolatus
Miro clausit ordine.

In supremae nocte cenae
Recu bens cum fratribus,
Observata lege plene
Cibis in legalibus,
Cibum turbae duodenae
Se dat suis manibus

Verbum caro, panem verum
Verbo carnem efficit:
Fitque sanguis Christi merum,
Et si sensus deficit,
Ad firmandum cor sincerum
Sola fides sufficit.

Tantum ergo Sacramentum
Veneremur cernui:
Et antiquum documentum
Novo cedat ritui:
Praestet fides supplementum
Sensuum defectui.

Genitori, Genitoque
Laus et iubilatio,
Salus, honor, virtus quoque
Sit et benedictio:
Procedenti ab utroque
Compar sit laudatio. Amen

P. Panem de coelo præstitisti eis. (T.P. Alleluia)
R. Omne delectamentum in se habentem. (T.P. Alleluia)

Oremus
Deus, qui nobis sub sacramento mirabili, passionis tuæ memoriam reliquisti
tribue, quæsumus, ita nos corporis et sanguinis tui sacra mysteria venerari ut redemptionis tuæ fructum in nobis iugiter sentiamus
Qui vivis et regnas in sæcula sæculorum. R. Amen.


    Benedictus Deus : post Benedictionem Ssmi Sacramenti)
Benedictus Deus.
Benedictum Nomen Sanctum eius.
Benedictus Jesus Christus, verus Deus et verus homo.
Benedictum Nomen Jesu.
Benedictum Cor eius sacratissimum.
Benedictus Sanguis eius pretiosissimus.
Benedictus Jesus in sanctissimo altaris Sacramento.
Benedictus Sanctus Spiritus, Paraclitus.
Benedicta excelsa Mater Dei, Maria sanctissima.
Benedicta sancta eius et immaculata Conceptio.
Benedicta eius gloriosa Assumptio.
Benedictum nomen Mariae, Virginis et Matris.
Benedictus sanctus Ioseph, eius castissimus Sponsus.
Benedictus Deus in Angelis suis, et in Sanctis suis.

    Anima Christi (Ame du Christ)
Anima Christi, sanctifica me.
Corpus Christi, salva me.
Sanguis Christi, inebria me.
Aqua lateris Christi, lava.
Passio Christi, conforta me.
O bone Jesu, exaudi me.
Intra tua vulnera absconde me.
Ne permittas me separari a te.
Ab hoste maligno defende me.
In hora mortis meae voca me,
Et jube me venire ad te,
Ut cum Sanctis tuis laudem te
In saecula saeculorum.


    Angelus
Angelus Domini nuntiavit Mariae et concepit de Spiritu Sancto.
Ave Maria...

Ecce, ancilla Domini. Fiat mihi secundum verbum Tuum.
Ave Maria...

Et verbum caro factum est et habitavit in nobis.
Ave Maria...

Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix,
ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus:
Gratiam Tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde,
ut, qui angelo nuntiante, Christi, Filii Tui, incarnationem cognovimus,
per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur.
Per eundem Christum, Dominum nostrum.
Amen.


    Magnificat
Magnificat anima mea Dominum,
Et exultavit spiritus meus in Deo, salutari meo.
Quia respexit humilitatem ancillae suae,
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est,
Et sanctum nomen eius.
Et misericordia eius a progenies in progenies timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo.
Dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel, puerum suum, recordatus misericordiae suae.
Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula.


    Salve Regina
Salve Regína, Mater misericórdiæ;
Vita dulcédo, et spes nostra, salve
Ad te Clamámus éxsules fílii Evæ;
Ad te Suspirámus, geméntes et flentes in hac lacrimárum valle.
Eia ergo, Advocáta nostra,
Illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte:
Et Iesum, benedíctum fructum ventris tui,
Nobis post hoc exsílium osténde.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo María.
Amen.
V. Ora pro nobis, Sancta Dei Génetrix.
R. Ut digni efficiámur promissionibus Christi.
Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriosae Virginis Matris Mariae corpus et animam, ut dignum Filii tui habitaculum effici mereretur, Spiritu Sancto cooperante, praeparasti : da, ut cujus commemoratione laetamur ; ejus pia intercessione, ab instantibus malis, et a morte perpetua liberemur. Per eumdem Christum Dominum nostrum.
Amen.


    Alma Redemptoris Mater
Alma Redemptoris Mater
 quae per via caeli porta manes
et stella maris, succurre cadenti,
Surgere qui curat populo
 tu quae genuisti, Natura mirante
 tuum sanctum Genitorem,
Virgo prius ac posterius
 Gabrielis ab ore Sumens illud Ave,
peccatorum miserere.
V. Angelus Domini nuntiavit Mariae
R. Et concepit de Spiritu Sancto
Oremus.
Gratiam tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde : ut que, Angelo nuntiante, Christi Filli tui incarnationem cognovimus ; per passionem ejus et crucem, ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eumdem Christum Dominum nostrum.
Amen.

V.Post partum, Virgo, inviolata permansisti
R. Dei Genitrix, intercede pro nobis
Oremus.
Deus, qui salutis aeternae, beatae Mariae virginitate foecunda, humano generi paremia praestitisti : tribue, quaesumus ; ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam peruimus auctorem vitae suscipere, Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum.
Amen.

    Ave Regina cælorum

Ave Regina cælorum,
Ave Domina Angelorum
Salve radix, salve porta,
Ex qua mundo lux est orta:
Gaude Virgo gloriosa
Super omnes speciosa:
Vale, o valde decora
Et pro nobis Christum exora
V. Dignare me laudare Te, Virgo sacrata
R. Da mihi virtutem contra hostes tuos
Oremus.
Concede, misericors Deus, fragilitati nostrae prarsidium : ut, qui santae Dei Genitricis memoriam agimus ; intercessionis ejus auxilio, a nostris iniquitatibus resurgamus. Per eumdem Christum Dominium nostrum.
Amen.


    Regina Caeli
Regina caeli, laetare, alleluia.
Quia quem meruisti portare, alleluia.
Resurrexit, sicut dixit, alleluia.
Ora pro nobis Deum, alleluia.
Gaude et laetare, Virgo Maria, alleluia.
Quia surrexit Dominus vere, alleluia.
Oremus. Deus, qui per resurrectionem Filii tui Domini nostri Iesu Christi mundum laetificare dignatus es: praesta, quaesumus, ut per eius Genetricem Virginem Mariam perpetuae capiamus gaudia vitae. Per eundem Christum Donimum nostrum. Amen.


    Sub tuum praesidium
Sub tuum praesídium
confúgimus,
sancta Dei Génitrix;
nostras deprecatiónes
ne despícias in necessitátibus,
sed a perículis cunctis
líbera nos semper,
Virgo gloriósa et benedícta.


    Stabat Mater
Stabat mater dolorosa
Iuxta Crucem lacrimosa,
dum pendebat Filius.
Cuius animam gementem,
contristatam et dolentem,
pertransivit gladius.
O quam tristis et afflicta
fuit illa benedicta
Mater Unigeniti.
Quae maerebat et dolebat,
Pia Mater cum videbat
Nati poenas incliti.
Quis est homo qui non fleret,
Matrem Christi si videret
in tanto supplicio?
Quis non posset contristari,
Christi Matrem contemplari
dolentem cum Filio?
Pro peccatis suae gentis
vidit Iesum in tormentis
et flagellis subditum.
Vidit suum dulcem natum
moriendo desolatum,
dum emisit spiritum.
Eia Mater, fons amoris,
me sentire vim doloris
fac, ut tecum lugeam.
Fac ut ardeat cor meum
in amando Christum Deum,
ut sibi complaceam.
Sancta mater, istud agas,
crucifixi fige plagas
cordi meo valide.
Tui nati vulnerati,
tam dignati pro me pati,
poenas mecum divide.
Fac me tecum pie flere,
crucifixo condolere,
donec ego vixero.
Iuxta crucem tecum stare,
et me tibi sociare
in planctu desidero.
Virgo virginum praeclara,
mihi iam non sis amara:
fac me tecum plangere.
Fac ut portem Christi mortem,
passionis fac consortem,
et plagas recolere.
Fac me plagis vulnerari,
fac me cruce inebriari,
et cruore Filii.
Flammis ne urar succensus
per te Virgo, sim defensus
in die judicii
Christe, cum sit hinc exire,
da per matrem me venire
ad palmam victoriae.
Quando corpus morietur,
fac ut animae donetur
Paradisi gloria.


    Litaniae Lauretanae Beatae Mariae Virginis
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Pater de caelis, Deus, Miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus, Miserere nobis.
Spiritus Sancte, Deus, Miserere nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus, Miserere nobis. Sancta Maria, Ora Pro Nobis.
Sancta Dei Genetrix, Ora Pro Nobis.
Sancta Virgo virginum, Ora Pro Nobis.
Mater Christi, Ora Pro Nobis.
Mater Ecclesiae, Ora pro Nobis
Mater divinae gratiae, Ora Pro Nobis.
Mater purissima, Ora Pro Nobis.
Mater castissima, Ora Pro Nobis.
Mater inviolata, Ora Pro Nobis.
Mater intemerata, Ora Pro Nobis.
Mater amabilis, Ora Pro Nobis.
Mater admirabilis, Ora Pro Nobis.
Mater boni consilii, Ora Pro Nobis.
Mater Creatoris, Ora Pro Nobis.
Mater Salvatoris, Ora Pro Nobis.
Virgo prudentissima, Ora Pro Nobis.
Virgo veneranda, Ora Pro Nobis.
Virgo praedicanda, Ora Pro Nobis.
Virgo potens, Ora Pro Nobis.
Virgo clemens, Ora Pro Nobis.
Virgo fidelis, Ora Pro Nobis.
Speculum iustitiae, Ora Pro Nobis.
Sedes sapientiae, Ora Pro Nobis.
Causa nostrae laetitiae,Ora Pro Nobis.
Vas spirituale, Ora Pro Nobis.
Vas honorabile, Ora Pro Nobis.
Vas insigne devotionis, Ora Pro Nobis.
Rosa mystica, Ora Pro Nobis.
Turris Davidica, Ora Pro Nobis. Turris eburnea, Ora Pro Nobis.
Domus aurea, Ora Pro Nobis.
Foederis arca, Ora Pro Nobis.
Ianua caeli, Ora Pro Nobis.
Stella matutina, Ora Pro Nobis.
Salus infirmorum, Ora Pro Nobis.
Refugium peccatorum, Ora Pro Nobis.
Consolatrix afflictorum, Ora Pro Nobis.
Auxilium Christianorum, Ora Pro Nobis.
Regina Angelorum, Ora Pro Nobis.
Regina Patriarcharum, Ora Pro Nobis.
Regina Prophetarum, Ora Pro Nobis.
Regina Apostolorum, Ora Pro Nobis.
Regina Martyrum, Ora Pro Nobis.
Regina Confessorum, Ora Pro Nobis.
Regina Virginum, Ora Pro Nobis.
Regina Sanctorum omnium, Ora Pro Nobis.
Regina sine labe originali concepta, Ora Pro Nobis.
Regina in caelum assumpta, Ora Pro Nobis.
Regina sacratissimi Rosarii, Ora Pro Nobis.
Regina Familiae, Ora Pro Nobis
Regina pacis, Ora Pro Nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
R. Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix,
V. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Concede nos famulos tuos, quaesumus,
Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et,
gloriosa beatae Mariae semper Virginis intercessione,
a praesenti liberari tristitia,
et aeterna perfrui laetitia.
Per Christum Dominum nostrum.
Amen.

    Litaniae Sacratissimi Cordis Iesu
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.

Christe, audi nos
Christe, exaudi nos.

Pater de caelis, Deus,                     miserere nobis. 
Fili, Redemptor mundi, Deus,                    miserere nobis. 
Spiritus Sancte, Deus,                     miserere nobis. 
Sancta Trinitas, unus Deus,                    miserere nobis. 

Cor Iesu, Filii Patris aeterni,                    miserere nobis. 
Cor Iesu, in sinu Virginis Matris  a Spiritu Sancto formatum,     miserere nobis. 
Cor Iesu, Verbo Dei substantialiter unitum,            miserere nobis. 
Cor Iesu, maiestatis infinitae,                    miserere nobis. 
Cor Iesu, templum Dei sanctum,                miserere nobis. 
Cor Iesu, tabernaculum Altissimi,                miserere nobis. 
Cor Iesu, domus Dei et porta caeli,                miserere nobis. 
Cor Iesu, fornax ardens caritatis,                miserere nobis. 
Cor Iesu, iustitiae et amoris receptaculum,            miserere nobis. 
Cor Iesu, bonitate et amore plenum,                miserere nobis. 
Cor Iesu, virtutum omnium abyssus,                miserere nobis. 
Cor Iesu, omni laude dignissimum                miserere nobis. 
Cor Iesu, rex et centrum omnium cordium,            miserere nobis. 
Cor Iesu, in quo sunt omnes thesauri  sapientiae et scientiae,    miserere nobis. 
Cor Iesu, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis,         miserere nobis. 
Cor Iesu, in quo Pater sibi bene complacuit,            miserere nobis. 
Cor Iesu, de cuius plenitudine  omnes nos accepimus,         miserere nobis. 
Cor Iesu, desiderium collium aeternorum,            miserere nobis. 
Cor Iesu, patiens et multae misericordiae,            miserere nobis. 
Cor Iesu, dives in omnes qui invocant te,            miserere nobis. 
Cor Iesu, fons vitae et sanctitatis,                 miserere nobis. 
Cor Iesu, propitiatio pro peccatis nostris,            miserere nobis. 
Cor Iesu, saturatum opprobriis,                 miserere nobis. 
Cor Iesu, attritum propter scelera nostra                miserere nobis. 
Cor Iesu, usque ad mortem obediens factum            miserere nobis. 
Cor Iesu, lancea perforatum,                    miserere nobis. 
Cor Iesu, fons totius consolationis,                miserere nobis. 
Cor Iesu, vita et resurrectio nostra,                miserere nobis. 
Cor Iesu, pax et reconciliatio nostra,                miserere nobis. 
Cor Iesu, victima peccatorum,                    miserere nobis. 
Cor Iesu, salus in te sperantium,                miserere nobis. 
Cor Iesu, spes in te morientium,                miserere nobis. 
Cor Iesu, deliciae Sanctorum omnium,                miserere nobis. 

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,                parce nobis, Domine. 
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,                exaudi nos, Domine. 
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,                miserere nobis. 
 
V. Iesu, mitis et humilis corde, 
R. Fac cor nostrum secundum Cor tuum. 
 
Oremus:
Omnipotens sempiterne Deus, respice in Cor dilectissimi Filii  
tui, et in laudes et satisfactiones, quas in nomine peccatorum tibi  
persolvit, iisque misericordiam tuam petentibus tu veniam concede  
placatus, in nomine eiusdem Filii tui Iesu Christi:  Qui tecum vivit et  
regnat in saecula saeculorum.
Amen.


    Reparationis Actus Sacro Cuore

    IESU dulcissime, cuius effusa in homines caritas, tanta oblivione, negligentia, contemptione, ingratissime rependitur, en nos, ante altaria tua provoluti, tam nefariam hominum socordiam iniuriasque, quibus undique amantissimum Cor tuum afficitur, peculiari honore resarcire contendimus.

    Attamen, memores tantae nos quoque indignitatis non expertes aliquando fuisse, indeque vehementissimo dolore commoti, tuam in primis misericordiam nobis imploramus, paratis, voluntaria expiatione compensare flagitia non modo quae ipsi patravimus, sed etiam illorum, qui, longe a salutis via aberrantes, vel te pastorem ducemque sectari detrectant, in sua infidelitate obstinati, vel baptismatis promissa conculcantes, suavissimum tuae legis iugum excusserunt.

    Quae deploranda crimina, cum universa expiare contendimus, tum nobis singula resarcienda proponimus: vitae cultusque immodestiam atque turpitudines, tot corruptelae pedicas innocentium animis instructas, dies festos violatos, exsecranda in te tuosque Sanctos iactata maledicta atque in tuum Vicarium ordinemque sacerdotalem convicia irrogata, ipsum denique amoris divini Sacramentum, vel neglectum vel horrendis sacrilegiis profanatum, publica postremo nationum delicta, quae Ecclesiae a te institutae iuribus magisterioque reluctantur.

    Quae utinam crimina sanguine ipsi nostro eluere possemus! Interea ad violatum divinum honorem resarciendum, quam Tu olim Patri in Cruce satisfactionem obtulisti quamque quotidie in altaribus renovare pergis, hanc eandem nos tibi praestamus, cum Virginis Matris, omnium Sanctorum, piorum quoque fidelium expiationibus coniunctam, ex animo spondentes, cum praeterita nostra aliorumque peccata ac tanti amoris incuriam firma fide, candidis vitae moribus, perfecta legis evangelicae, caritatis potissimum, observantia, quantum in nobis erit, gratia tua favente, nos esse compensaturos, tum iniurias tibi inferendas pro viribus prohibituros, et quam plurimos potuerimus ad tui sequelam convocaturos.

    Excipias, quaesumus, benignissime Iesu, beata Virgine Maria Reparatrice intercedente, voluntarium huius expiationis obsequium nosque in officio tuique servito fidissimos ad mortem usque velis, magno illo perseverantiae munere, continere, ut ad illam tandem patriam perveniamus omnes, ubi Tu cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum.

    Amen.


    Actus Dedicationis Humani Generis (Leo XIII, Pius IX)


Iesu dulcissime, Redemptor humani generis, respice nos ad altare tuum
humillime provolutos.
Tui sumus, tui esse volumus; quo autem tibi coniuncti
firmius esse possimus, en hodie sacratissimo Cordi tuo se quisque nostrum
sponte dedicat.
Te quidem multi novere nunquam; te, spretis mandatis tuis,
multi repudiarunt.  Miserere utrorumque, benignissime Iesu, atque ad sanctum
Cor tuum rape universos.
Rex esto, Domine, nec fidelium tantum qui nullo
tempore discessere a te, sed etiam prodignorum filiorum qui te reliquerunt:
fac hos, ut domum paternam cito repetant, ne miseria et fame pereant.
Rex esto eorum, quos aut opinionum error deceptos habet, aut discordia separatos,
eosque ad portum veritatis atque ad unitatem fidei revoca, ut brevi fiat unum
ovile et unus pastor.
Rex esto eorum omnium, qui in tenebris idolatriae aut
islamismi adhuc versantur, eosque in lumen regnumque tuum vindicare ne
renuas.
Respice denique misericordiae oculis illius gentis filios, quae
tamdiu populus electus fuit:
et Sanguis, qui olim super eos invocatus est,
nunc in illos quoque redemptionis vitaeque lavacrum descendat.
Largire, Domine, Ecclesiae tuae securam cum incolumitate libertatem;
largire cunctis gentibus tranquillitatem ordinis; perfice, ut ab utroque terrae vertice una
resonet vox:
Sit laus divino Cordi, per quod nobis parta salus:
ipsi gloria et honor in saecula.
Amen.


    LITANIAE SANCTI JOSEPH

Kyrie, eleison.
Kyrie, eleison

Christe, eleison.
Christe, eleison

Kyrie, eleison.
Kyrie, eleison

Christe, audi nos.
Christe, audi nos

Christe, exaudi nos.
Christe, exaudi nos

Pater de caelis, Deus,         miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus,     miserere nobis.
Spiritus Sancte Deus,         miserere nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus,     miserere nobis

Sancta Maria,             ora pro nobis
Sancte Ioseph,             ora pro nobis
Proles David inclyta,             ora pro nobis
Lumen Patriarcharum,         ora pro nobis
Dei Genetricis Sponse,        ora pro nobis
Custos pudice Virginis,         ora pro nobis
Filii Dei nutricie,             ora pro nobis
Christi defensor sedule,         ora pro nobis
Almae Familiae praeses,         ora pro nobis
Ioseph iustissime,             ora pro nobis
Ioseph castissime,             ora pro nobis
Ioseph prudentissime,         ora pro nobis
Ioseph fortissime,             ora pro nobis
Ioseph oboedientissime,         ora pro nobis
Ioseph fidelissime,             ora pro nobis
Speculum patientiae,         ora pro nobis
Amator paupertatis,             ora pro nobis
Exemplar opificum,             ora pro nobis
Domesticae vitae decus,         ora pro nobis
Custos virginum,             ora pro nobis
Familiarum columen,         ora pro nobis
Solatium miserorum,         ora pro nobis
Spes aegrotantium,             ora pro nobis
Patrone morientium,             ora pro nobis
Terror daemonum,             ora pro nobis
Protector sanctae Ecclesiae,             ora pro nobis
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,         parce nobis, Domine
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,         exaudi nobis, Domine
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,         miserere nobis.

Constituit eum dominum domus suae.
Et principem omnis possessionis suae.

Oremus.
Deus, qui in ineffabili providentia beatum Ioseph sanctissimae Genetricis tuae Sponsum eligere dignatus es, praesta, quaesumus, ut quem protectorem veneramur in terris, intercessorem habere mereamur in caelis: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. (Amen.)


RORATE CÆLI DESUPER (in tempore Adventus)

R. Roráte caeli désuper, et nubes pluant iustum.

Ne irascáris, Dómine, / ne ultra memíneris iniquitátis:
ecce cívitas Sancti tui / facta est desérta:
Sion desérta facta est: / Ierúsalem desoláta est:
domus sanctificatiónis tuae et glóriae tuae, / ubi laudáverunt te patres nostri

R. Roráte caeli désuper, et nubes pluant iustum.

Peccávimus, et facti sumus tamquam immúndus omnes nos,
et cecídimus quasi fólium univérsi
et iniquitátes nostrae quasi ventus abstúlerunt nos:
abscondísti fáciem tuam a nobis, et allilísti nos in manu iniquitátis nostrae.

R. Roráte caeli désuper, et nubes pluant iustum.

Vide Dómine, afflictiónem pópuli tui
et mitte quem missúrus es:
emítte agnum dominatórem terrae, de petra desérti, ad montem fíliae Sion:
ut áuferat ipse jugum captivitátis nostrae

R. Roráte caeli désuper, et nubes pluant iustum.

Consolámini, consolámini, pópulevmeus, cito véniet salus tua.
Quare mærore consúmeris, quare innovávit te dolor?
Salvábo te, noli timore;
Ego enim sum DóminusDeus tuus,
Sanctus Israël Redémptor tuus.

R. Roráte caeli désuper, et nubes pluant iustum.


ATTENDE DOMINE (in Quadragesima)


Attende Domine, et miserere, quia peccavimus tibi.
Attende Domine, et miserere, quia peccavimus tibi.

Ad te Rex summe,
omnium Redemptor,
oculos nostros
sublevamus flentes:
exaudi, Christe,
supplicantum preces.

Attende Domine, et miserere, quia peccavimus tibi.

Dextera Patris,
lapis angularis,
via salutis,
ianua caelestis,
ablue nostri
maculas delicti.

Attende Domine, et miserere, quia peccavimus tibi.

Rogamus, Deus,
tuam maiestatem:
auribus sacris
gemitus exaudi:
crimina nostra
placidus indulge.

Attende Domine, et miserere, quia peccavimus tibi.

Tibi fatemur
crimina admissa:
contrito corde
pandimus occulta:
tua, Redemptor,
pietas ignoscat.

Attende Domine, et miserere, quia peccavimus tibi.

Innocens captus,
nec repugnans ductus;
testibus falsis
pro impiis damnatus
quos redemisti,
tu conserva, Christe.

Attende Domine, et miserere, quia peccavimus tibi.


PRECES PRO DEFUNCTIS (Missale Romanum 1962)


    DIES IRAE (liturgia defunctorum)

Dies iræ, dies illa,
Solvet sæclum in favilla,
Teste David cum Sibylla !

Quantus tremor est futurus,
quando judex est venturus,
cuncta stricte discussurus !

Tuba mirum spargens sonum
per sepulcra regionum,
coget omnes ante thronum.

Mors stupebit et Natura,
cum resurget creatura,
judicanti responsura.

Liber scriptus proferetur,
in quo totum continetur,
unde Mundus judicetur.

Judex ergo cum sedebit,
quidquid latet apparebit,
nil inultum remanebit.

Quid sum miser tunc dicturus ?
Quem patronum rogaturus,
cum vix justus sit securus ?

Rex tremendæ majestatis,
qui salvandos salvas gratis,
salva me, fons pietatis.

Recordare, Jesu pie,
quod sum causa tuæ viæ ;
ne me perdas illa die.

Quærens me, sedisti lassus,
redemisti crucem passus,
tantus labor non sit cassus.

Juste Judex ultionis,
donum fac remissionis
ante diem rationis.

Ingemisco, tamquam reus,
culpa rubet vultus meus,
supplicanti parce Deus.

Qui Mariam absolvisti,
et latronem exaudisti,
mihi quoque spem dedisti.

Preces meæ non sunt dignæ,
sed tu bonus fac benigne,
ne perenni cremer igne.

Inter oves locum præsta,
et ab hædis me sequestra,
statuens in parte dextra.

Confutatis maledictis,
flammis acribus addictis,
voca me cum benedictis.

Oro supplex et acclinis,
cor contritum quasi cinis,
gere curam mei finis.

Lacrimosa dies illa,
qua resurget ex favilla
judicandus homo reus.
Huic ergo parce, Deus.

Pie Jesu Domine,
        dona eis requiem. Amen.


    « DE PROFUNDIS » (Psalmus 130)

    Nova Vulgata

PSALMUS 130 (129)
1 Canticum ascensionum.
De profundis clamavi ad te, Domine;
2 Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendentes
in vocem deprecationis meae.
3 Si iniquitates observaveris, Domine,
Domine, quis sustinebit?
4 Quia apud te propitiatio est,
ut timeamus te.
5 Sustinui te, Domine,
sustinuit anima mea in verbo eius;
speravit
6 anima mea in Domino
magis quam custodes auroram.
Magis quam custodes auroram
7 speret Israel in Domino,
quia apud Dominum misericordia,
et copiosa apud eum redemptio.
8 Et ipse redimet Israel
ex omnibus iniquitatibus eius.


    Vulgata

De profundis clamavi ad te, Domine:
* Domine, exaudi vocem meam:

Fiant aures tuae intendentes,
 * in vocem deprecationis meae.

Si iniquitates observaveris, Domine:
* Domine, quis sustinebit?

Quia apud te propitiatio est:
 * et propter legem tuam sustinui te, Domine.

Sustinuit anima mea in verbo eius:
 * speravit anima mea in  Domino.

A custodia matutina usque ad noctem:
 * speret Israel in Domino.

Quia apud Dominum misericordia:
 * et copiosa apud eum redemptio.

Et ipse rediment Israel,
 * ex omnibus iniquitatibus ejus.


    « MISERERE MEI DEUS » (Psalmus 50)

        (Nova Vulgata)

    PSALMUS 51 (50)1 Magistro chori. PSALMUS. David,

2 cum venit ad eum Nathan propheta,
postquam cum Bethsabee peccavit.
3 Miserere mei, Deus, secundum misericordiam tuam;
et secundum multitudinem miserationum tuarum
dele iniquitatem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitate mea
et a peccato meo munda me.
5 Quoniam iniquitatem meam ego cognosco,
et peccatum meum contra me est semper.
6 Tibi, tibi soli peccavi et malum coram te feci,
ut iustus inveniaris in sententia tua et aequus in iudicio tuo.
7 Ecce enim in iniquitate generatus sum,
et in peccato concepit me mater mea.
8 Ecce enim veritatem in corde dilexisti
et in occulto sapientiam manifestasti mihi.
9 Asperges me hyssopo, et mundabor;
lavabis me, et super nivem dealbabor.
10 Audire me facies gaudium et laetitiam,
et exsultabunt ossa, quae contrivisti.
11 Averte faciem tuam a peccatis meis
et omnes iniquitates meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus,
et spiritum firmum innova in visceribus meis.
13 Ne proicias me a facie tua
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
14 Redde mihi laetitiam salutaris tui
et spiritu promptissimo confirma me.
15 Docebo iniquos vias tuas,
et impii ad te convertentur.
16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae,
et exsultabit lingua mea iustitiam tuam.
17 Domine, labia mea aperies,
et os meum annuntiabit laudem tuam.
18 Non enim sacrificio delectaris;
holocaustum, si offeram, non placebit.
19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus;
cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
20 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion,
ut aedificentur muri Ierusalem.
21 Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta;
tunc imponent super altare tuum vitulos.



        (Vulgata)
1 Miserere mei, Deus, * secundum magnam misericordiam tuam.

2 Et secundum multitudinem miserationum tuarum, * dele iniquitatem meam.

3 Amplius lava me ab iniquitate mea: * et a peccato meo munda me.

4 Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: * et peccatum meum contra me est semper.

5 Tibi soli peccavi, et malum coram te fecit: * ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.

6 Ecce enim, in iniquitatibus conceptus sum: * et in peccatis concepit me mater mea.

7 Ecce enim, veritatem dilexisti: * incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.

8 Asperges me hyssopo et mundabor: * lavabis me, et super nivem dealbabor.

9 Auditui meo dabis gaudium et laetitiam: * et exultabunt ossa humiliata.

10 A verte faciem tuam a peccats meis; * et omnes iniquitates meas dele.

11 Cor mundum crea in me, Deus: * et spiritum rectum innova in visceribus meis.

12 Ne proicias me a facie tua: * et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.

13 Redde mihi laetitiam salutaris tui: * et spiritu principali confirma me.

14 Docebo iniquos vias tuas: * et impii ad te convertentur.

15 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae: * et exultabit lingua mea justitiam tuam.

16 Domine labia mea aperies: * et os meum annunziabit laudem tuam.

17 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: * olocaustis non delectaberis.

18 Sacrificium Deo spiritus contribulatus: * cor contritum, et humiliatum, Deus, non despicies.

19 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion: * ut edificentur muri Jerusalem.

20 Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes, et holocausta; * tunc imponent super altare tuum vitulos.


    DOMINE JESU CHRISTE (Offertorium Missae Defunctorum

Domine Jesu Christe, Rex gloriae,
libera animas omnium fidelium defunctorum
de poenis inferni et de profundo lacu.
Libera eas de ore leonis,
ne absorbeat eas tartarus,
ne cadant in obscurum.
Sed signifer sanctus Michael
repraesentet eas in lucem sanctam,
quam olim Abrahae promisisti et semini ejus.
Hostias et preces tibi, Domine, laudis offerimus.
Tu suscipe pro animabus illis,
quarum hodie memoriam facimus:
fac eas, Domine, de morte transire ad vitam,
quam olim Abrahae promisisti et semini ejus.


    LIBERA ME (Responsorium)


Libera me, Domine, de morte aeterna,
in die illa tremenda:
Quando caeli movendi sunt et terra.

Dum veneris judicare saeculum per ignem.
Tremens factus sum ego, et timeo,
dum discussio venerit, atque ventura ira.
Quatc.ndo caeli movendi sunt et terra.

Dies illa, dies irae, calamitatis et miseriae,
dies magna et amara valde.
Dum veneris judicare saeculum per ignem.

Requiem aeternam dona eis, Domine:
et lux perpetua luceat eis.


    IN PARADISUM
In paradisum deducant te Angeli;
in tuo adventu suscipiant te martyres,
et perducant te in civitatem sanctam Ierusalem.
Chorus angelorum te suscipiat,
et cum Lazaro quondam paupere æternam habeas requiem

Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :
Commenter cet article